라틴어 문장 검색

sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto vibraturque fretis caeli stellantis imago, omnia clara nitent, sed clarior omnia supra Hesperos exercet radios, quantusque per altum aethera, caeruleis tantus monstratur in undis, proximus et forma nec multum segnior Idas cursibus atque aevo iuxta prior;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권223)
"ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne, Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas, et sulco Peteona domant refluumque meatu Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권163)
"tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora nec similes chordis reddere uoce sonos, sed perlucenti cantum meditabar auena ille ego Latonae filius atque Iouis."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 432)
qua dilabente ad primum teporem solis, perlucens iam aliquid, incerta tamen ut solet lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis quam erat hostium aciem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 14:2)
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 639)
villam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 218)

SEARCH

MENU NAVIGATION