라틴어 문장 검색

Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장57)
cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장72)
Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장126)
— His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장201)
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장365)
idem leniter . . . sed diu perfricandum est, adiecto vel irino vel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장100)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장6)
Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장3)
Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장6)
Ubi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장24)
si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장26)
proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장49)
sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장66)
nam rursus glutinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장69)
et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장115)

SEARCH

MENU NAVIGATION