라틴어 문장 검색

proprie vero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장2)
Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장19)
Rara autem calvaria solida sine suturis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장7)
Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장10)
eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit . . . Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장15)
At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장19)
et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장21)
Et suturae quidem in plurimis hae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장23)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장12)
A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum et fiduciam magnarum rerum habentium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장13)
Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장17)
Nam neque utique certa sedes, ut supra (1.2) posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtave aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장20)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION