라틴어 문장 검색

Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:1)
Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 4:3)
Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:1)
nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 4:3)
Si mediocriter pasceret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:7)
Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:3)
Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 22:1)
formae minus congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:3)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)
postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:3)
Tandem, longo post tempore, linguarum earum mediocriter peritus evasi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.34)
Inter cuncta leges et percontabere doctos,qua ratione queas traducere leniter aeuum,num te semper inops agitet uexetque cupido,num pauor et rerum mediocriter utilium spes,uirtutem doctrina paret naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,quid pure tanquillet, honos an dulce lucellum,an secretum iter et fallentis semita uitae.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1847)
Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 4:1)
is cum unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nuptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faciebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 994)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION