라틴어 문장 검색

parua saginati lustrabant compita porci, pastor et ad calamos exta litabat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
igitur, quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte verborum, qui viderim Modaharium, civem Gothum, haereseos Arianae iacula vibrantem quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis, servata ceterorum tam reverentia quam pace pontificum non iniuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aetatis 1 lupus, qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum intellecti dentis arrodat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 2:1)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:5)
Saginentur eiusmodi dulcibus convivae sui:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:1)
saginare plebem populares suos ut iugulentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 177:1)
velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 213:1)
duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 218:1)
Si cui hoc mirum videtur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION