라틴어 문장 검색

quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, tanto gratiosior senectus;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 5:3)
contumeliosum id militibus, acerbum duci;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장6)
interpretabatur quaedam ex orationibus eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popularia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장3)
id vero erga rem publicam superbum, erga principem contumeliosum, quod in manu sua fuisse imperium donatumque Vespasiano iactabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장5)
nam ad hunc diem flumina ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod contumeliosius est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi sub custode et pretio coiremus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장3)
motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus uiris an optemperaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 2:2)
edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:1)
post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, quo efficacius coleret, etiam diligere simulauit quamuis anum ac paene decrepitam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:1)
contra senatus adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem memoriam decerneret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:3)
5. Estne ista revocatio gratiosa qua Dantes Alagherii revocatur ad patriam, per trilustrium fere perpessus exilium ?
(단테 알리기에리, Epistolae 87:1)
et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:4)
Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:4)
verum, quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de divinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 2:3)
Nympharum pater amniumque, Rhene, Quicumque Odrysias bibunt pruinas, Sic semper liquidis fruaris undis, Nec te barbara contumeliosi Calcatum rota conterat bubulci;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, VII1)
lectum est enim in naturali historia Plinii, quod si quis hunc lapidem in anulo habuerit, gratiosior est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1747)

SEARCH

MENU NAVIGATION