라틴어 문장 검색

At arteria incisa neque coit neque sanescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:4)
In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:2)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:2)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:3)
Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:5)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:6)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:7)
Aliud autem quamuis non multum distans malum grauedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:1)
nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem *κ*α*τ*α*σ*τ*α*γ*μ*ο*ν appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:5)
Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:1)
In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput uelare, fauces lana circumdare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 8:1)
Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:3)
cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:2)
item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:3)
si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION