라틴어 문장 검색

in quibus sunt et musculae, quibus inclusam saepe margaritam omnis quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et purpurei, et iacintini, et prasini, sed maxime candidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:3)
dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:2)
Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 473:1)
Hamae inde tria milia passuum absunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 482:2)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)
igitur divina mens, quae proprie necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae neque corpus nec natura desiderat, sed sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata per omnem mundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말9)
item margarita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장77)
multis margaritis unam redime margaritam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:6)
sane multi separant gemmam a margarita, ut Cicero nullam gemmam aut margaritam, et gemmas volunt dici diversi coloris, margaritas vero albas;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6553)

SEARCH

MENU NAVIGATION