라틴어 문장 검색

Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare et, quae portenderentur, referre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 9:2)
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II68)
haec de comoedis te consulit, illa tragoedum commendare volet, varicosus fiet haruspex.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI212)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
quidquid dixerit astrologus, credent a fonte relatum Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant et genus humanum damnat caligo futuri, praecipuus tamen est horum, qui saepius exul, inde fides artis, sonuit si dextera ferro laevaque, si longe castrorum in carcere mansit, nemo mathematicus genium indemnatus habebit, sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti contigit et parva tandem caruisse Seripho.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI278)
ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans astrologorum artem contra convincere tendit, proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:8)
et ex praecepto Patrum L. Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:2)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Cum enim Trebatius libro primo de Religionibus doceat hostiarum genera esse duo, unum in quo voluntas dei per exta disquiritur, alterum in quo sola anima deo sacratur, unde etiam haruspices animales has hostias vocant;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:2)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex, Dixerat agresti forte rudique viro, Ut cito testiculos et acuta falce secaret, Taeter ut immundae carnis abiret odor.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV2)
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex, Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV5)
Dixerat astrologus periturum te cito, Munna, Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXII1)
aut ars, ut in aruspicibus, [fulguritis sive] fulgoratoribus, auguribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3599)
unde etiam aruspices animales hostias appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5615)

SEARCH

MENU NAVIGATION