라틴어 문장 검색

Ex hoc creberrimo haustu exercitus refocillabatur, licet hac parte in obsessa saepius cives haurientibus jacula intorquerent, et a stillicidio hoc prorsus Christianos absterrere laborarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:1)
In cisternam autem regiam, quae ante fores ejusdem [0548C] palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cavatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:1)
Quid tam profundi mysterii, tam altae secretaeque sapientiae, quam ut in venis quibusdam verborum simplicium deprehendas atque haurias ubertatem gratiae spiritalis?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:18)
ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum fluvio mergatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:4)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
Ideoque nos admonet Dominus a fonte sapientiae non recedere, pocula virtutis haurire;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:16)
At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:18)
sed rudem sensu et in quadam intellectus infantia constitutum, qui provectioris doctrinam aetatis non hauserit, nec perceperit senile consilium?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:11)
Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio, ob aerarii nostri angustias iusso sine culpa proscribi, ideoque hausto veneno, voluntaria morte deleto, et tributaria facta est, et velut hostiles eius exuviae classi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 15:2)
Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 29:1)
Et quoniam oculos, quasi umida et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:3)
Unde quidam praecipites pulsi, implicantibus armis, haeserunt, ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine, vorabantur, non nulli cum hoste congressi, vario eventu certabant, quidam cuneorum densitate perterriti, petebant proximos Tauri montis excessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 9:2)
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 4:1)
Et quia per aestum arida siti reptantes, aquam diu quaeritando, profundum bene vidimus puteum, et neque descendendi prae altitudine, nec restium aderat copia, necessitate docente postrema, indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti, centonem quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus, aquasque hauriens ad peniculi modum, facile sitim qua urgebamur exstinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION