라틴어 문장 검색

nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 73:1)
Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 3:2)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
"At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 54:1)
ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres, premo?
(세네카, Phoenissae 223:1)
qua lata terris spatia frugiferis iacent
(세네카, Phoenissae 614:1)
distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:7)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)
Uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:12)
hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 12:1)
Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 74:1)
nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 273:3)
itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 20:3)
et cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal eone usque dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 256:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION