라틴어 문장 검색

Quattuor eximios praestanti corpore tauros, qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei, delige et intacta totidem cervice iuvencas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:10)
ludit herboso pecus omne campo cum tibi nonae redeunt Decembres, festus in pratis vacat otioso cum bove pagus, inter audacis lupus errat agnos, spargit agrestis tibi silva frondes, gaudet invisam pepulisse fossor ter pede terram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 182)
Nam etiam ubi hostili manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:5)
at incendium vastum et multas iam domos depastum parte urbis obruitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 145:5)
Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:2)
Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:5)
nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 33)
ubi portitor aera recepit, obserat herbosos lurida porta rogos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 117)
post caute Laconum marmoris herbosi radians interviret ordo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
"cedat puniceo pretiosus livor in antro Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa collis et herbosis quae vernant marmora venis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem69)
"strepit hic bona flamma appositas depasta trabes;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem93)
cui concentui licebit adiungas fistulae septiforis armentalem Camenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:2)
lacus ipse, qua dexter, incisus flexuosus nemorosusque, qua laevus, patens herbosus aequalis, aequor ab Africo viride per litus, quia in undam fronde porrecta ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit, huiusmodi colorem ab oriente par silvarum corona continuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:1)
"viridi nam caespite terrae proiectum temere et patulo caelum ore trahentem dira canum rabies, morsu depasta cruento, dissicit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권202)
ut leo, qui campis longe custode fugato Massylas depastus oves, ubi sanguine multo luxuriata fames cervixque et tabe gravatae consedere iubae, mediis in caedibus adstat aeger, hians victusque cibis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권275)

SEARCH

MENU NAVIGATION