라틴어 문장 검색

Sed quamvis per hanc rem, heu, proh dolor!
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:16)
Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam, quibus pugnare solebas, Chrysippeis argumentis postposita paululum dialectica, quae nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam re linquere nititur, ipsa re adprobes, qui sit iste deus, quem vobis Christiani quasi proprium vindicatis et in locis abditis praesentem vos videre componitis.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 3:1)
Hic situs est vitae iampridem lumina linquens, Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 4:3)
Tum si morae quid Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset et me linqueret Et mira prorsum res foret, Ut fierem ad me mortuus, Ad puerum ut intus viverem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 5:2)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum, Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:7)
Victus ad extremum per tanta pericula rerum, Se doluit frustra liquisse domestica lustra, Denique certatim satagit sua commoda statim, Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:23)
[V]t fore discatis contenti iure paratis, Haec uos ursorum doceant figmenta duorum, Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:24)
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:19)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: "Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto" ".
(불가타 성경, 예레미야서, 14장13)
" Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
(불가타 성경, 요엘서, 1장15)
Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장10)
Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장11)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION