라틴어 문장 검색

Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:7)
Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:2)
Odo rex in Francia hiemavit, Karolus vero rex supra Mosellam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:1)
et facto placito super Ligerem hiemandi gratia pergunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:9)
Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:1)
Inde rediens per Saxoniam venit ad Aquis ibique hiemavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 13:5)
hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset.
(아풀레이우스, 변명 70:13)
itaque acceptis litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur.
(아풀레이우스, 변명 92:7)
Ac dum infimum deiectus, obliquo aspectu, quid rei sit grabatuli sollertia munitus opperior, video mulieres duas altioris aetatis;
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:3)
Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:9)
"namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:72)
"Sed heus tu, inquit Charite Quam probe veste contectus omnique comite viduatus prima vigilia tacitus fores meas accedas unoque sibilo contentus nutricem istam meam opperiare, quae claustris adhaerens excubabit adventui tuo:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:69)
"mente debebis opperiri."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:10)
Sic anxius et in pro-ventum prosperiorem attonitus templi matutinas apertiones opperiebar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:4)
Et ipso eodem anno primum hiemaverunt pagani in insula, quae vocatur Sceapieg, quod interpretatur 'insula ovium';
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 3 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION