라틴어 문장 검색

Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:9)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 17:1)
Denique per tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:2)
quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat.
(아풀레이우스, 변명 8:4)
peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram?
(아풀레이우스, 변명 24:3)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
"creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam."
(아풀레이우스, 플로리다 20:4)
"Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:6)
in amaritudine loquar mee menti:
(ARCHIPOETA, X2)
Quoniam ergo domesticus fidei est, Christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod dominus imperat, sine tristitia, sine murmuratione et cum laetitia et hilaritate facite;
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:7)
Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam provocans aperias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:6)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
(불가타 성경, 집회서, 31장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION