-
Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:2)
-
At non Trimalchio, qui relaxato in hilaritatem vultu Ergo inquit quia tam malae memoriae es, palam nobis ilium exintera.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:20)
-
Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:8)
-
Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:10)
-
Hinc primum hilaritas nostra turbata est;
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:15)
-
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
-
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:7)
-
immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion erat . . . |Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare:
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:6)
-
Sed nec foederis verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:4)
-
Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:7)
-
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
- (파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
-
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
- (소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
-
Neque enim possum tristem videre, cuius hilaritas me tristem esse non patitur.
- (소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:3)
-
Porro ut ex studiis gaudium sic studia hilaritate proveniunt.
- (소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:5)
-
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 32:1)