라틴어 문장 검색

quae est autem gens aut quae civitas quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora interpretantium, aut augurum, aut astrologorum, aut sortium (ea enim fere artis sunt), aut somniorum aut vaticinationum (haec enim duo naturalia putantur), praedictione moveatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 18:1)
omnes hoc historici, Fabii, Gellii, sed proxime Coelius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:3)
' ' Quid astrologus cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 124:4)
non vicanos haruspices, non de circo astrologos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:3)
et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:3)
astrologi motus errantium stellarum notaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:8)
qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 7:1)
Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:4)
Narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:2)
nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:4)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Summam te voluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere venandi non miror, cum historicorum more scribas numerum iniri non potuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 1:1)
Exit in inmensum fecunda licentia vatum, Obligat historica nec sua verba fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1231)

SEARCH

MENU NAVIGATION