라틴어 문장 검색

Rege sub impuro Nilotica rura tenente, Hospitii fretus superis et munere tanto In proavos, cecidit donati victima regni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:13)
Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI7)
ergo hic bene videtur arieti dignitatem dare dicendo 'ipse', qui oblatus homicidam crimine homicidii possit exsolvere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 435)
Neptunus vero, dolens filii sui obitum, Martem homicidii coepit arguere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 188)
nam apud maiores homicidii poenam noxius arietis damno luebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3872)
"Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum magis ac philosophis, sub statuis et imaginibus consecratis delitiscunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim vatibus, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus involuta."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:1)
"Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas vel inhumanas victimas caedere, Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii viventes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:9)
"Nobis homicidium nec videre fas nec audire, tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:12)
"in gladiatoriis homicidii disciplinam?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:31)
"sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio fletis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:35)
impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:7)
Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus, - neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장4)
In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:1)
quis animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:2)
Tubulus si Lucius umquam, si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius, ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus fuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION