라틴어 문장 검색

Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: " Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ".
나는 두루 살펴보고 난 다음에 앞으로 나가, 귀족들과 관리들과 나머지 백성에게 말하였다. “저들을 두려워하지 말고, 위대하고 경외로우신 주님을 생각하십시오. 여러분의 형제들과 아들딸들과 아내, 그리고 여러분의 집을 위하여 싸우십시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 4장8)
Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: " Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero;
그리고 나는 귀족들과 관리들과 나머지 백성에게 일러두었다. “할 일은 많고 지역은 넓기 때문에, 우리는 성벽을 따라 서로 멀리 떨어져 있습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 4장13)
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: " Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! ". Et congregavi adversum eos contionem magnam
나는 마음속으로 곰곰이 생각한 다음, 귀족들과 관리들을 나무라며, “여러분은 서로 돈놀이를 하고 있군요.” 하고 말하였다. 나는 그들의 일 때문에 큰 집회를 열고, (불가타 성경, 느헤미야기, 5장7)
Iudaei quoque et magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
내 식탁에는 유다인들과 관리들 백오십 명, 거기에다 이웃 여러 나라에서 우리를 찾아온 이들이 자리를 같이하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 5장17)
Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
나의 하느님께서, 귀족들과 관리들과 백성을 집안별로 등록시키도록 내 마음을 움직이셨다. 마침 나는 일차로 올라온 이들의 집안별 등록부를 찾았는데, 거기에는 이렇게 적혀 있었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 7장5)
Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
두 찬양대는 하느님의 집에 들어가 멈추었다. 관리들 절반이 나와 함께 있었고, (불가타 성경, 느헤미야기, 12장40)
Et egi causam adversus magistratus et dixi: " Quare dereliquimus domum Dei? ". Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
나는 “어쩌자고 우리 하느님의 집을 이렇게 버려두었소?” 하며 관리들을 꾸짖고서는, 레위인들과 성가대를 다시 불러 모아 제자리에 세웠다. (불가타 성경, 느헤미야기, 13장11)
Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: " Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo.
그리하여 자기 아들 토비야를 불렀다. 그가 오자 이렇게 말하였다. “나를 잘 묻어 다오. 그리고 네 어머니를 공경하고 어머니가 살아 있는 동안 내내 저버리는 일이 없도록 하여라. 네 어머니가 좋아하는 일을 해 드리고 무슨 일로든 어머니 마음을 슬프게 하지 마라. (불가타 성경, 토빗기, 4장3)
Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: " Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam ".
혼인 잔치가 끝나자 토빗은 자기 아들 토비야를 불러 말하였다. “얘야, 너와 함께 갔던 사람에게 품삯을 주고 또 품삯 외에 더 얹어 주도록 배려하여라.” (불가타 성경, 토빗기, 12장1)
Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos et duces et magistratus virtutis Assyriae
홀로페르네스는 자기 주군 앞에서 물러 나와, 아시리아 군대의 상장군들과 장수들과 장교들을 모두 소집하였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장14)
Et iratus est iracundia valde et convocavit omnes principes Moab et duces Ammon et omnes magistratus maritimae
그러자 그는 화가 잔뜩 나서, 모압의 모든 제후와 암몬의 장수들과 해안 지방의 모든 총독을 불러 놓고, (불가타 성경, 유딧기, 5장2)
Et accedentes ad eum omnes principes filiorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt:
그때에 에사우 자손들의 모든 수장과 모압 백성의 모든 수령과 해안 지방의 장수들이 홀로페르네스에게 가서 말하였다. (불가타 성경, 유딧기, 7장8)
Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
신들보다 조금만 못하게 만드시고 영광과 존귀의 관을 씌워 주셨습니다. (불가타 성경, 시편, 8장6)
Et homo, cum sit in honore, non permanebit comparatus est iumentis, quae pereunt et similis factus est illis.
사람은 영화 속에 오래가지 못하여 도살되는 짐승과 같다. (불가타 성경, 시편, 49장13)
Homo, cum in honore esset, non intellexit comparatus est iumentis, quae pereunt et similis factus est illis.
영화 속에 있으면서도 지각없는 사람은 도살되는 짐승과 같다. (불가타 성경, 시편, 49장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION