라틴어 문장 검색

Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장8)
et ab eo signo et littera C per centrum, ubi est littera A, linea perducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장9)
et circini centrum conlocandum in linea circinationis, quo loci secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi erit littera F;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장14)
et per ea signa et centrum A lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et R. haec erit linea προ`σ ὀρθᾶσ radio aequinoctiali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장21)
et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius, ubi erit littera F;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장26)
et diducendum ad eum locum, quo secat circinationem aestivus radius, ubi est littera H. e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli menstrui agatur, qui menaeus dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장27)
omnium autem figurarum descriptionumque earum effectus unus, uti dies aequinoctialis brumalisque itemque solstitialis in duodecim partes aequaliter sit divisus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장30)
quas ob res non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장31)
Item sunt ex aqua conquisitae ab eisdem scriptoribus horologiorum rationes, primumque a Ctesibio Alexandrino, qui et vim spiritus naturalis pneumaticasque res invenit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장8)
item aquarum expressiones automatopoetasque machinas multaque deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua comparationes explicuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장18)
ita his rationibus et machinatione ex aqua componuntur horologiorum ad hibernum usum conlocationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장29)
Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaphorica dicuntur perficiunturque rationibus his.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장33)
namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장40)
Itaque quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imagines efficit horarum et dierum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장42)
Post frontem horologii intra conlocetur castellum in idque per fistulam saliat aqua et in imo habeat cavum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION