라틴어 문장 검색

Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat, propter auctam virtutem ponderum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:6)
Etiam superstitiosam quandam observationem in hac re (ut fit in rebus novis et miris) addiderunt homines: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:7)
Neque illud etiam, quod alias monuimus, hominibus in mentem aut observationem venire solet in hujusmodi separationibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:11)
ut in motu indicis horologii, et rursus in motu pilae sclopeti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:3)
Hoc autem genus instantiarum potius fugit observationem quam sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:3)
Eae sunt, quae de admirabili et exquisita subtilitate naturae intellectum submonent, ut excitetur et expergiscatur ad attentionem et observationem et inquisitionem debitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:5)
ut in curvationibus ligni aut metalli, horologiis moventibus per complicationem laminae, missilibus, malleationibus, et innumeris aliis motibus apparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:3)
laminae in horologiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:6)
Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non venit in observationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:11)
observatio autem et inquisitio deficit in nonnullis, iisque maxime necessariis, utcunque spagyrici se venditent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:2)
At in experimentis chymicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:11)
Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula observatione investigandus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:16)
Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:11)
Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:8)
In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION