라틴어 문장 검색

Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta - horresco referens - immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:4)
Nec tu mensarum morsus horresce futuros:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:10)
Horrescit visu subito, causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:3)
Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:6)
miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:8)
tum segetes altae campique natantes lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem dant silvae longique urgent ad litora fluctus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:8)
Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 101)
iniecta monstris Terra dolet suis maeretque partus fulmine luridum missos ad Orcum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 418)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
"fugit iuventas et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida, tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 178)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)
horruit Calchas suae responsa vocis et recedentes focos.
(세네카, 아가멤논 4:4)
stetere vittae, mollis horrescit coma, anhela corda murmure incluso fremunt, incerta nutant lumina et versi retro torquentur oculi, rursus immoti rigent.
(세네카, 아가멤논 13:2)
lurida terribiles miscent aconita novercae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:6)
sed ecce pugnax ignis in partes duas discedit et se scindit unius sacri discors favilla - genitor, horresco intuens:
(세네카, 오이디푸스 4:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION