라틴어 문장 검색

at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter deflevimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:7)
quae quasi membranae summo de corpore rerum dereptae volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:2)
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:2)
Et me saevus equis oriens adflavit anhelis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:3)
— Ex quo me divum pater atque hominum rex Fulminis adflavit ventis et contigit igne, et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:2)
Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:2)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem, duroque admisit gaudia vultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:28)
Humanoque cadit serpens adflata veneno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:45)
aut 'honores' propter formam, ut et laetos oculis adflarat honores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 288)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30512)
quod cum iactaret Anchises, adflatus fulmine oculoque privatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6178)
fulminis adflavit ventis et contigit igni tria sunt fulminum genera:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6491)
est quod adflat, quod incendit, quod findit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6492)
sane afflati tactique dicuntur capti membris, ut tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6495)

SEARCH

MENU NAVIGATION