라틴어 문장 검색

Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἈΠΟΣΤΉΜΑΤΑGraeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΊΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장20)
Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장30)
nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장38)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장39)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장49)
Si frons prurit, lippitudinis metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장22)
Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden vocant, subitus horror exsolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장61)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장2)
Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra (I.2, 1 C) dictum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장3)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장18)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장14)
Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION