라틴어 문장 검색

Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장8)
Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장3)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장46)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장50)
Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장60)
Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden vocant, subitus horror exsolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장61)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장72)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장2)
Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra (I.2, 1 C) dictum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장3)
Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장18)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장14)
Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장15)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)
12 Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION