라틴어 문장 검색

nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 69:1)
sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos, victaque Lethaea lumina nocte premant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 135:2)
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci verbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:2)
quique in se crimen traxit voluitque videri Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:2)
cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 812)
Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, nostraque vincetur lacrimis clementia seris, fac modo te pateat paenituisse tui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 91)
serpit per omne corpus Lethaea vis, nec ullum miseris doloris aegri patitur manere sensum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum4)
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, vique soporatum Stygia, super utraque quassat tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:2)
Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, [par levibus ventis volucrique simillima somno.] Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:14)
"Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa oblivia potant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:5)
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:12)
Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:3)
Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:12)
infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 711)
Mollis inertia cur tantam diffuderit imis oblivionem sensibus, pocula Lethaeos ut si ducentia somnos arente fauce traxerim, candide Maecenas, occidis Saepe rogando:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 141)

SEARCH

MENU NAVIGATION