라틴어 문장 검색

Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 41:2)
hostis dirus adest cum duce perfido, infert et validis proelia viribus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae18)
" Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:14)
Extinguere hostem maxima est virtus ducis.
(세네카, 옥타비아 7:8)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
Marcius Coriolanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent ne bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha26)
iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 502:1)
magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura civis finiat intestinum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 200:1)
sed cum in hoc bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura qua in aciem armati descenditis inire suffragium ad creandos consules decet et sibi sic quemque dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 95:1)
at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 728:1)
trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 178:1)
- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 29:2)
Exposuit quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 52장2)
medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장4)
unde suspicio sponte legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION