라틴어 문장 검색

Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 9:5)
ergo a me parari sperate, id est pugnaturos vos scitote, licet hostes muris se teneant, ut arma parate animis et spe praesumite bellum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1563)
Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis neu capiti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis!"
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장28)
pugnabant contra inuicem, qui hostem euaserant, ciues.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.4)
tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:1)
tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 656:1)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)
Polyxenidas, ut appropinquare hostes adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 491:1)
quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 355:2)
Etsi enim pugnam cum hostibus exteris devitaret, tamen semper pugnare compulsus est cum rebellibus domi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:2)
Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes.
(카이사르, 내란기, 3권 73:7)
sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장2)
hostis in agris nusquam inventus neque pugnandi copia facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 225:1)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
ubi cum aciem instructam hostium loco aequo invenissent, extemplo pugnatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION