라틴어 문장 검색

cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:4)
ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 9:2)
An, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 205:1)
si modice se reciperent, clamitans, tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque hostem caderet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 230:1)
ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii pervenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 196:1)
unde cum eadem reverti posset ad suos priusquam hostis turbatos ordines reficeret, terga impugnare hostium satius visum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 777:2)
ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 19:1)
Ille citato vincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos levibusque sequi Persida telis, certaque manu tendere nervum, qui praecipites vulnere parvo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:15)
Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:9)
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 299:1)
cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum, effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 157:1)
in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam viderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 420:2)
qui plures simul terga dederant conversi in hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem, nunc conglobati restare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 358:1)
eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 593:2)
cum in ea valle consules essent ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 409:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION