라틴어 문장 검색

hoc est, quae omnes inventiones humano ascribit ingenio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:3)
tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:2)
Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 4:1)
Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 10:1)
Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:8)
— Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae, quae diuersis studiis agitur, ad beatitudinem festinare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:12)
Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus humanis et in illa delectari?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:2)
Et cum tantum bonum sit homini possibile, sicut jam dictum est, dignum est ut omnes actiones humanae in ipsum dirigantur, ut ipsum concludant.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:7)
omnia divina humanaque iura permiscentur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:24)
Haud multo post Cocceius Nerva, continuus principi, omnis divini humanique iuris sciens, integro statu, corpore inlaeso, moriendi consilium cepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장1)
Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 2:1)
"deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:6)
sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:9)
pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, id est a pascendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4356)

SEARCH

MENU NAVIGATION