라틴어 문장 검색

sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:2)
eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum haudquaquam tam efficaces habebant preces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 291:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aequum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 226:1)
Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION