라틴어 문장 검색

Qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem ore ejus emanaturam dixerunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:4)
Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:5)
amor horridum et incultum omni facit formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos quoque solet humilitate beare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:2)
Sed quousque mihi affuerit licet vita poenalis, levis potest aura imbrem mihi liberationis infundere et rorem suavitatis inducere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:14)
Re vera in tua persona nobilitari novit prudentia, et habitaculum invenerunt suavitatis eloquia, quod tam provide tamque prudenter tua novisti proponere iura.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:2)
Indecenter ergo vestra mihi suavitas amare suadet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:6)
Nam quum nos, omni astutos ingenio et qualibet amoris doctrina vigentes, earum coegit vacillare suavitas, qualiter sibi tua imperita poterit obstare iuventus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:14)
Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:17)
Multam praeterea intensionem praestat amori gestus et incessus placabilis coamanti atque facundia pulchra loquendi suavitasque sermonis atque laudum coamantis percepta relatio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:18)
Nil enim congruentius in uniuscuiusque persona residere videtur amantis quam humilitatis ornatu vestiri et superbiae penitus nuditate carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:6)
Qui etiam antequam a muliere sui valeant laboris percipere fructum, omnia videntur in suavitate sermonis recta fide proponere et puro corde narrare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:16)
qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:6)
per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:23)
libet conicere, quantum habeat suavitatis illa quae quanto honestior est, tanto est et securior;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:35)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION