라틴어 문장 검색

et sic est dictum 'infelix balteus', sicut Lacedaemoniosque hymenaeos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9412)
te fecerit aetas 'aetas' hoc loco modum annorum significat, ut "aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos", nam subdidit "de- sinit ante decem, post quattuor incipit annos";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 371)
in eodem monte Hesperus coli dicitur, qui Hymenaeum, speciosum puerum, amasse dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 304)
qui Hymenaeus fertur in nuptiis Ariadnes et Liberi patris vocem perdidisse cantando:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 305)
lucinam iustosque pati hymenaeos hysteroproteron:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 601)
ante enim est Hymenaeus, post Lucina consequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 602)
Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:16)
gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:20)
Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:18)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
Sed diligenter intuere has nenias:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.2)
Pompa explicatur, turba concurrit frequens, Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.4)
pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:395)
non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:79)
conde tuas, Hymenaee, faces et ab ignibus atris aufer!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권351)

SEARCH

MENU NAVIGATION