라틴어 문장 검색

Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
Is in fabula quae inscribitur Αὶγες inducit capras de cibi sui copia in haec se verba iactantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 8:2)
Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:74)
talia iactanti inaniter loquenti, ut alibi atque inrita iurgia iactat et voces dum iactat inanes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
iactantem pectore curas nunc secundum Stoicos loquitur, qui deos dicunt humana curare, interdum secundum Epicureos, poetica utens licentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2272)
quare non Aeneae dedit, ne aut contumeliosum videretur aut petulans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7384)
ante enim ligari et Iuvenalis docet, dicens sed procul extensum petulans quatit hostia funem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13413)
iactantior ancus id est amans populi favorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8151)
Persius sed sum petulanti splene cachinno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2192)
iactantem de suorum gloria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6181)
et C. Staienus, qui se ipse adoptaverat et de Staieno Aelium fecerat, fervido quodam et petulanti et furioso genere dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:2)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
ex quo etiam illud adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION