라틴어 문장 검색

iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:4)
Fugientes tamen aliqui tela, incendiorumque magnitudinem, amnis vicini se commisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi, adeo ut abunde cruore diffuso, meatus fluminis spumaret immensi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 15:1)
Cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis, Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxaverant aciem, nullo paene iaculi genere in vanum cadente;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 4:1)
Pluteos igitur prae se ferentes oppugnatores, cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, aptas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum collisi, pars confixi stridentibus iaculis, retroque gradientes, averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 6:1)
Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
Proinde confertius agmine in unum coacto, ponteque brevioris aquae festina celeritate transmisso, visos eminus barbaros, Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 3:1)
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:1)
Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret in clades Romanas solito immanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt, et proelium flammarum ritu accrescens, terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 1:1)
namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
et cum dicto lorum quempiam sinu suo depromit mihique porrigens,
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:7)
At illi, canibus iam aegre cohibitis, arreptum me loro quam valido ad ansulam quandam destinatum rursum caedendo confecissent profecto, nisi dolore plagarum alvus artata crudisque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris faetidi, a meis iam quassis scapulis abegisset.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:6)
Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:1)
Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui:
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:1)
nam ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:2)
At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare.
(아풀레이우스, 변신, 6권 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION