라틴어 문장 검색

Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator, Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo, Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus, Incolumes extra deducens remige dextra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:5)
Dixit Esther: " Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman ". Quod ille audiens ilico obstupuit coram rege ac regina.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장6)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장8)
cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:2)
Sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico cum ad eos uenerint qui dignitates eas esse non aestimant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:21)
Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem sibi infundit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:9)
Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장5)
Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장36)
Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:4)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et caedibus perfidiam ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장7)
quosque Germanici memores aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장6)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
reus ilico defendi postulabat, valuitque pecuniosa orbitate et senecta quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장3)
is praetorii praefectus identidem orabat ne fidissimum exercitum, ne optime meritos milites desereret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION