라틴어 문장 검색

Postquam igitur Londinum reversus esset, quo magna cum pompa et tanquam triumphali ingressus est victoriamque suam per biduum sacris obeundis celebrasset (priore enim die templum D. Pauli adiit et hymnum Te Deum cantari fecit, crastino autem solennem processionem habuit et concioni apud crucem Divi Pauli interfuit), regina, summa cum magnificentia et splendidissimo apparatu, apud Westmonasterium coronata est Novembris vicesimo quinto, anno autem regis tertio.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:3)
si quis de vegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicujus (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et veluti spiritu impleri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:9)
His rebus gestis Idibus Iun.
(카이사르, 아프리카 전기 98:1)
Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:5)
Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:4)
Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:4)
Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarum civitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana venit, vetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:4)
Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
(카이사르, 내란기, 1권 5:8)
Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:1)
Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
(카이사르, 내란기, 1권 48:1)
Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem instituit, biduo perficit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:6)
In his operibus consiliisque biduum consumitur;
(카이사르, 내란기, 1권 82:1)
Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se spatio castra facerent, eique negotio Q.
(카이사르, 내란기, 1권 87:6)
Tributis quibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 2권 21:8)
Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria.
(카이사르, 내란기, 2권 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION