라틴어 문장 검색

hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장4)
sane notandum 'ignem arsisse', cum igni alia res ardeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5656)
Dux vero videns hoc impedimentum suis ingeniis oppositum, funibus et saccis sagittas ardentes illico ab igne eductas, baleari arcu intorsit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:5)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:3)
Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:12)
mox omnis sanies deserit et dolor ceu nullo laceram vulnere dexteram, siccatusque perit vipereus liquor, hydrum praecipitem dum rotat inpetus, arsurum mediis intulit ignibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권10)
spirat sacrilegis flatibus inscius erroresque suos indocilis fovet, obtestor, iubeas ne citus inpetus arsurum mediis inferat ignibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권21)
saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet, urere tacta potens et mortifer ex odore flatus, adpositam memorant aram fovea stetisse summa lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.27)
quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:20)
postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 505:1)
Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 3:1)
arserat Aeneae Dido miserabilis igne, arserat exstructis in sua fata rogis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권354)
ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:4)
ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION