라틴어 문장 검색

ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:9)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum,non usquam prorepit et illis utitur antequaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestusdemoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장26)
at tu conclusas hircinis follibus aurasusque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장12)
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet, haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI301)
Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Aesernia, Nuceria,Picentia penitus ferro et igne vastantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 11:2)
Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 5:3)
"honos deinde stemmati accedit novus et splendor ingens ut magistratus venit, si confitendi nominis testem probum signent inusta ferri et ignis vulnera et vim dolorum mors sequatur inclyta."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.147)
Et quidam seros hiberni ad luminis ignis pervigilat ferroque faces inspicat acuto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:3)
quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.23)
at tu conclusas hircinis follibus auras usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.12)
occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 36:1)
ferro et igne res geritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 4:10)
iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:4)
Et ferrum et ignis saepe medicinae loco est Extrema primo nemo temptavit loco.
(세네카, 아가멤논 3:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION