라틴어 문장 검색

Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Vimine clausa levi niveae custodia coctae, Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXV1)
Et dona matrum vimine offerunt texto Grandes proborum virgines colonorum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII15)
Ergo nec argenti sex scripula Septiciani Missa nec a querulo mappa cliente fuit, Antipolitani nec quae de sanguine thynni Testa rubet, nec quae cottana parva gerit, Nec rugosarum vimen breve Picenarum, Dicere te posses ut meminisse mei?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVIII2)
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti, Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx, Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV1)
Tuscae glandis aper populator et ilice multa Iam piger, Aetolae fama secunda ferae, Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter, Praeda iacet nostris invidiosa focis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII1)
His comes accessit spongia, mappa, calix, Semodiusque fabae cum vimine Picenarum, Et Laletanae nigra lagona sapae;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LIII3)
Liber, Amyclaea frontem vittate corona, Qui quatis Ausonia verbera Graia manu, Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas, Cur comitata dapes nulla lagona venit?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXII1)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Iste tibi faciet bona Saturnalia porcus, Inter spumantes ilice pastus apros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXI Porcus1)
Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa Saepe redemptoris prodere furta solet.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCII Quinquepedal1)
virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 231)
silvam sicut dictum est, bene variat, ut nunc silvam, nunc vimina, nunc virgulta, nunc arborem dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 243)
lentum vimen molle et flexuosum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 312)
unde 'lentum vimen' dicimus, id est flexile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3845)

SEARCH

MENU NAVIGATION