라틴어 문장 검색

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:2)
Iliacos, id est patriae muros, quos ipse defenderat, pro quibus efficaciter per decem annorum spatia pugnaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:3)
qui inter Graecos poetas eminet opere quod a nuptiis Iovis et Iunonis incipiens universas historias quae mediis omnibus seculis usque ad aetatem ipsius Pisandri contigerunt in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus temporum corpus effecerit, in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est, quae Maro fideliter interpretando fabricatus sibi est Iliacae urbis ruinam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 5:1)
quia operis ordinem necessario rerum ordo mutavit, cum apud Homerum prius Iliacum bellum gestum sit, deinde revertenti de Troia error contigerit Ulixi, apud Maronem vero Aeneae navigatio bella quae postea in Italia sunt gesta praecesserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:3)
At Trivia custos iamdudum in montibus Opes
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 2:3)
Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
Iamdudum, inquit Avienus, nosse haveo, cur aqua quae obsita globis nivium perducitur ad nivalem rigorem minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 24:1)
Iamdudum, Disarius inquit, haec quaestio ab Aristotele et proposita est et soluta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:1)
Ulixes enim cum iamdudum mare evasisset et staret siccato corpore, ait ad Nausicaae famulas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 26:1)
Arvernique ausi Latios se fingere fratres, Sanguine ab Iliaco populi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:17)
In medios belli non ire furores, Iamdudum moriture, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:51)
Iliacae quoque signa manus, perituraque castra Ominibus petiere suis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:19)
Nec plura locuto Viscera non unus iamdudum transigit ensis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:78)
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, Vidit flammifera confectas nocte Latinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:13)
Iamdudum nubes et saevas perdimus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION