라틴어 문장 검색

Nostra autem conversatio in coelis est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:22)
Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:3)
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:20)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Quem miserans virtus, et casurum cito videns, improviso occurrit, verita ne inter moras illecebris demulcentibus mens capiatur humana.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:2)
Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:7)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:12)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
denique pro toto homine carnem sumi, cujus illecebris anima nostra corrumpitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 1:3)
Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam ejus corruperit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:3)
substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:9)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION