라틴어 문장 검색

Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
Non Racio sed sola Fides ibi queritur, illic Transcendit causas celestis causa, minores Exuperat leges lex summa et federa legum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:32)
Multa per antifrasim gerit illic alea casus:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:12)
Sed tamen hoc solo pensat sua damna quod illic Lux eterna manet nullisque decisa tenebris, Continuusque dies, ubi celicus ille senatus Turmaque Virtutum, Nature militat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:3)
Illic aquila post juvenem secundo senem induens, iterum in Adonidem revertebatur a Nestore.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:85)
Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:87)
Illic struthio vita saeculari postposita, vitam solitariam, quasi eremita factus, desertorum solitudines incolebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:90)
Illic olor sui funeris praeco, [0436A] mellitae citharizationis organo, vitae vaticinabatur apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:91)
Illic in pavone tantum pulchritudinis compluit natura thesaurum, ut eam postea crederes mendicasse.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:92)
Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:93)
Illic ciconia prolem decimando, naturae persolvebat tributum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:94)
Illic, passere in atomum pigmeae humilitatis relegato, grus ex opposito in giganteae quantitatis evadebat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:95)
Illic phasianus natalis insulae perpessus angustias, principum futurus deliciae, nostros evolabat in orbes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:96)
Illic gallus, tanquam vulgaris astrologus, suae vocis horologio, horarum loquebatur discrimina.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:97)
Illic gallus silvestris, domestici galli deridens desidiam, peregre proficiscens, nemorales peragrabat [0436B] provincias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:98)

SEARCH

MENU NAVIGATION