라틴어 문장 검색

Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장46)
Quod excitatur uentilante doctrina
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 12:1)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장73)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:3)
Quorum faucibus in febre illiditur spiritus, instat his nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 27:3)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:167)
iam brevibus deprensa vadis ignara reverti palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:249)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
credas inlidi cautibus algam et raucum bibulis inserpere murmur harenis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:142)
frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum spumat et inlisa montem circumtonat unda.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:137)
Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:2)
Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:3)
namque Vitelliani tormenta in aggerem viae contulerant ut tela vacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo et arbustis sine hostium noxa inlisa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장3)
adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret uociferans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION