라틴어 문장 검색

Sed hic vinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 5:6)
Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, vini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 6:5)
Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam, quod scilla conditum est, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:1)
nam et ipsum cum cibo assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:7)
interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:6)
deinde jejunum sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:3)
myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:9)
superque id vinum id sorbetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:3)
idque vel merum sorbet aliquis, vel bibit mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:7)
Tum emplastrum imponitur, pastillus illinitur, aut alicui molliori ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 8:6)
ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto illinitur, et sic imponitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:2)
At Theoxenus ad pedum dolores, sevi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam illitam imponebat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 38:1)
Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur sic, ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta illinamus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:1)
eaque vel arida inspergere licet, vel excepta cadmia illinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:6)
Sed subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION