라틴어 문장 검색

Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat, quae enim quantum ad nos fortuita dicuntur atque inopinate provenientia, certis in Deo rationis legibus fixa sunt, atque optimo quoque fiunt consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:11)
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:7)
Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat, quae enim quantum ad nos fortuita dicuntur atque inopinate provenientia, certis in Deo rationis legibus fixa sunt, atque optimo quoque fiunt consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:11)
nil enim fit cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:40)
Nam quod dixi amantem non debere distinguere, ita recipias quia non debet, cuius postulatur amor, distinguere utrum de nobili an de ignobili sit genere ortus qui petit amari;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:38)
Praeterea, si coamantem somnium repraesentet amanti, oritur inde amor et ortus sumit augmenta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:11)
Qua solis tepet ortu, primitiisque diei India laeta rubet, medium inter inhospita saxa
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:6)
Adso Deruensis - De ortu et tempore Antichristi epilogus, linea :
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 5:1)
In primo quid sit amicitia, et quis eius fuerit ortus vel causa commendantes.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:16)
quomodo ad amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus eius ex virtutis opinione procedat?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:38)
Ejus ad esse ualet nec ad eius preualet ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:16)
Qualiter ad proprium peregrina reuertitur ortum, Subiecti fugit occasus et funera uitat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:4)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
Hesperus occasum comitatur, Lucifer ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION