라틴어 문장 검색

Considerans etiam quod necesse est totum ens mundi, quod est citra hanc primam causam, esse ex ipsa, et quod sicut haec prima causa est causa productionis entium, sic et ordinationis eorum ad in || vicem et conservationis eorum in esse, quorundam secundum suum numerum et sine omni transmutatione, sicut substantiarum separatarum, et quorundam secundum numerum suum, tamen cum transmutatione, sicut corporum caeli, et quorundam secundum suam speciem tantum, sicut sunt illa quae sub orbe sunt, sicut sunt infimus gradus entium.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 10:1)
Regnabat apud Lacedaemonios Agis, filius Archidami, qui Tarentinis opem fer ens occiderat eodem die, quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:2)
Et sic, mediate vel immediate, omne quod habet esse, habet esse ab eo;
(단테 알리기에리, Epistolae 113:14)
Omne ergo quod est causatum, est causatum ab aliquo intellectu mediate vel immediate. 59.
(단테 알리기에리, Epistolae 114:5)
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:11)
et sic per prius et immediate Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa supprema descendit. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:60)
Propter quod sciendum quod illud est liberum quod "sui met et non alterius gratia est", ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:20)
propter quod Phylosophus in hiis que De simpliciter ente:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:7)
Propter quod advertendum sane quod cum dicitur 'humanum genus potest regi per unum suppremum principem', non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno immediate prodire possint:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:17)
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi 'prius'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:2)
Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:3)
maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:4)
et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:5)
Propter quod in omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:6)
qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum, ex parte vero mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter ente. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION