라틴어 문장 검색

extrema et conglobata inter se pars contionis ac, vix credibile dictu, quidam singuli propius incedentes feriret hortabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장9)
ius legationis atque ipsius Planci gravem et immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장12)
Ceterum Agrippinae pernicies, quod vix credibile, Plancinam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장5)
petitaque criminibus haud ignotis sua manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장9)
sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장4)
at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장3)
eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 1:2)
in universum tamen aestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 3:1)
Vix credibile memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장1)
'pro Quinto Metello' non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus uerba dicentis, quam ab ipso editam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 3:2)
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 10장 2:1)
Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 1:1)
in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:2)
Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 24:1)
heu miserae quibus ille feris, quibus incidit usquam immeritis per lustra viris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 626:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION