라틴어 문장 검색

omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:3)
Tum vero non populus tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장1)
et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장13)
At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장1)
ut est mos, vulgus mutabile subitis et tam pronum in misericordiam quam immodicum saevitia fuerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장4)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
versi in laetitiam, ut est vulgus utroque immodicum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque in tribunal ferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장8)
id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장7)
ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장2)
nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장2)
nec deerat ipse vultu voce lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepidantium est, immodicus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장9)
Pompeio traicere ex Sicilia apparantem continuae et immodicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut causa traiciendi fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 47장 1:6)
' interdum ob immodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:4)
Per octo annos uarie et inaequabiliter prouinciam rexit, primo acer et uehemens et in coercendis quidem delictis uel immodicus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:1)
Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus, Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum praebuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION