라틴어 문장 검색

Res enim est tenera, infirma, iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 4:2)
Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:2)
namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:5)
Nam sues ex omnibus pecudibus impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 3:3)
Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 6:2)
ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et societatis impatiens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장7)
quanto pecunia dites et voluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos evincite et fugientibus consulite.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장5)
nam Drusus impatiens aemuli et animo commotior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra tendentis os verberaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장4)
nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium adscivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장7)
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장1)
sed Agrippina aequi impatiens, dominandi avida, virilibus curis feminarum vitia exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장3)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)
isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)
his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장5)
Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per campos vagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius Hermundurusque illic ingruerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION